라틴어 문장 검색

“Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 3:3)
Omnibus creaturis miscebatur, atque vel floribus praedicabat, “et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:3)
Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:6)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
indignumne putat luteum consciscere corpus, qui non indignum quondam sibi credidit ipsum pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo nondum viscereo, sed inertis glutine limi inpressoque putres sub pollice duceret artus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3341)
ecce venit nova progenies, aethere proditus alter homo, non luteus velut ille prius, sed Deus ipse gerens hominem, corporeisque carens vitiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum39)
quamlibet spreto sine more pastu sponte confectos tenuemus artus teque contemptis epulis rogemus nocte dieque, vincitur semper minor obsequentum cura nec munus genitoris aequat, frangit et cratem luteam laboris grandior usus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium11)
si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat, animus quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti6)
haec, quae modo pallida tabo color albidus inficit, ora tunc flore venustior omni sanguis cute tinguet amoena.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti23)
gremio senis addita sancti recubabit, ut est Eleazar, quem floribus undique saeptum dives procul aspicit ardens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti42)
sparsisse tellurem reor rus omne densis floribus, ipsasque harenas Syrtium fragrasse nardo et nectare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias18)
"iam flos subit Daviticus radice Iessea editus, sceptrique per virgam virens rerum cacumen occupat."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae16)
salvete, flores martyrum, quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit, ceu turbo nascentes rosas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae36)
armorum dominos vernantes flore iuventae, inter castra patris genitos, sub imagine avita eductos, exempla domi congesta calentes, orator catus instigat, ceu classica belli clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 24)
"en ego gignendi Dominus ac restituendi quod periit Auxitque potens, arentia quaeque in veteres formas aut flore aut fronde reduco;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION