라틴어 문장 검색

sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi invidet et velis adnubilat aura secundis, carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam56)
non hoc Pasithea blandarum prima sororum, non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae et Dolor et tota pressit Discordia dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권100)
sed placuit mutare genas, fit provida Manto, responsis ut plena fides, et fraude priores exuitur voltus, abiit horrorque vigorque ex oculis, paulum decoris permansit honosque mollior, et posito vatum gestamina ferro subdita;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권284)
Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:1)
Risimus et nomen et formam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:1)
Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 13:3)
QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista est forma:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.2)
neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:17)
" Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:7)
Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem Detrahet et ventis horrida facta coma;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 97)
Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit, componit furtim subsequiturque Decor;
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae6)
adeo rara eius fortuna decoris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:4)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 31:3)
M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem in medium armatus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 264:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION