라틴어 문장 검색

si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:5)
O genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris ! 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:9)
Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:25)
sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. 22.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:29)
Nam conantem Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 26:3)
Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores testificari conantur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:3)
non aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:31)
Ad hoc respondens, licteram Mathei et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:4)
Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 15:2)
5. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec non illas invicem comparare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 79:1)
Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 99:2)
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 101:1)
1. Illud autem quod de ytala silva residet percontari conemur expedientes.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 136:1)
1. Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgari, sollicite vestigare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 33:1)
3. Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasillabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION