라틴어 문장 검색

Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
aucta etiam invidia est Popili litteris quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 213:1)
auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 562:1)
ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 638:2)
Larisam ad Hostilium proconsulem - ab eo enim missi erant - legati redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 196:2)
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, abi renuntia ergo inquit regi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 319:1)
tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, impigros cultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 361:1)
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 46)
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos, si id palam fecisset.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 411)
Illic gallus silvestris, domestici galli deridens desidiam, peregre proficiscens, nemorales peragrabat [0436B] provincias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:98)
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1517)
Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 82:1)
"Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 82:1)
Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.
(카이사르, 아프리카 전기 93:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION