라틴어 문장 검색

Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:1)
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:12)
Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:5)
Ne quaere doceri quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:14)
" Et sic effatus ad undam processit summoque hausit de gurgite lymphas, multa deos orans, oneravitque aethera votis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:17)
huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:4)
alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volnera lambent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:10)
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, "Quo fugis, Aenea?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:6)
"Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:18)
Ite," ait, "egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:12)
Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:5)
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, "Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:14)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)
Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:5)
Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat, caelo et medium sol igneus orbem hauserat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION