라틴어 문장 검색

Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 1:1)
ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus adsignantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter compositae!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:2)
feminis lugere honestum est, viris meminisse.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:6)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
in huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:2)
memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 4:1)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:2)
honestior auriga, clientes propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:3)
honestius putabat offendere quam odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:2)
ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장4)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION