라틴어 문장 검색

Hac ergo crudelitate visa, circiter [0407C] ducenti in silentio noctis Nussiam navigio fugam inierunt, quos peregrini et cruce signati comperientes, nec unum quidem vivum reliquerunt, sed simili multatos strage rebus omnibus spolia verunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:5)
Ex hac victoria universae legiones totam noctem illam in laetitia vigilem duxerunt, et multos Hungarorum captivos habuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:13)
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Emicho autem, Thomas, Clareboldus, Willhelmus, et alii pauci, quorum equi cursu adhuc valebant, incolumes evaserunt, et aliqui, qui in palustri herba frutetisque latuerunt, aut in opaca nocte fugere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:10)
quousque dux adveniens, quia nox erat, omnia pace composuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:13)
commonens fratrem suum cum universis in castra redire, et a pugna hac in noctis umbra manus et arma continere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:14)
Fatetur enim se a Solymano missum, quem jugis montium cum innumerabili gente hospitatum, et adeo vicinum asserit, [0425D] ut in crastino die circa horam tertiam eum ad pugnam credant adfuturum, et ejus dolos ac repentinos incursus sua relatione posse praecavere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:3)
Rogabat enim se in custodiam usque ad praedictam horam teneri, quousque rei veritas et Solymani probaretur adventus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:4)
Dux Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis et universi qui aderant, comiti Reymundo tota nocte hac legationem direxerunt, quatenus plus solito viam maturaret, si cum Turcis bellum committere vellet, et sociis subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:10)
Qui tantorum principum legatione cognita, et Solymani tam maturata adventatione, nihil morae ultra faciens, toto hujus noctis tempore acceleravit [0426B] iter;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:12)
ac prima hora diei, jam sole mundum replente, cum Podiensi episcopo in signis varii coloris et decoris adfuit, in loricis et galeis, in fortitudine vehemente equestris et pedestris exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:13)
Itaque ipsius comitis vix tentoria ponebantur, cum Solymanus circa horam tertiam ab altitudine montium descendebat, et omnis comitatus ejus, ut arena maris per diversas semitas factis aciebus exundans, omnes viri fortissimi, et bello cautissimi, loricis et galeis et clypeis aureis valde armati, signaque plurima mirae pulchritudinis in manibus praeferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:1)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:1)
Quod actum est, et noctis in silentio viam septem milliarum trahentes, has naves miri ponderis et magnitudinis, quae numerum centum virorum capere poterant, orto sole, ad praedictum locum applicuerunt, has in littore et undis reponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:5)
Tandem fatigato populo Christianorum, et sole declinato, et assultu tam horribili sedato, Turci angustiati prae foramine turris, rursus saxorum acervos comportant interius noctis in silentio, ne facilis aditus in crastino reperiretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION