라틴어 문장 검색

vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:4)
vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:5)
nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, pudorem libido, timorem audacia, et bina binis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 235:2)
nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 366:3)
quid ergo ex libidine ac luxuria spei?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:2)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장3)
Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장6)
Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장7)
Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장52)
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장6)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION