라틴어 문장 검색

intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:1)
haec secuti Graecos, a quibus κρίσεισ dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 256:2)
quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:3)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:3)
actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui nihil dare ex paternis velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:2)
sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:2)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:1)
disertus et verbis inhaerebit, quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:2)
quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:1)
nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:6)
diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:7)
quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION