라틴어 문장 검색

Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장1)
immensum id spatium, obstructae strage corporum viae, quo plus caedis fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장2)
eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장2)
munia imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장4)
et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio victoriam praecepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장5)
magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장4)
Vt Cremonam venere, novum immensumque opus occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장1)
frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac maris immensis spatiis arceat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장9)
sed vulgus ad magnitudinem beneficiorum hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sapientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva re publica poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장9)
voverat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res sufficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장6)
pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장9)
amicitias dum magnitudine munerum, non constantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장6)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
At Civilem immensis auctibus universa Germania extollebat, societate nobilissimis obsidum firmata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장1)
sed immensa pecunia tanta vis hominum retinenda erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION