라틴어 문장 검색

Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorum que uestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:6)
In hac enim ciuitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:28)
Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:16)
Qui, postquam regnum suum feliciter gubernauerit, ad ultimum Hierosolimam ueniet et in monte Oliueti sceptrum et coronam suam deponet.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:17)
Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorum que imperii.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:18)
Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:45)
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:1)
Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:8)
solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:12)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)
quamdiu vixerit filius Ysai, non stabilietur regnum tuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:25)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:31)
Petro dedit claves regni sui, Iohanni reservavit archana pectoris sui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:43)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION