라틴어 문장 검색

Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII.
(카이사르, 내란기, 1권 61:9)
Postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.
(카이사르, 내란기, 1권 76:3)
Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
(카이사르, 내란기, 1권 85:12)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea [in] Hispali faciendas curavit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:3)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:3)
Sulpicius et Licinius Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 44:5)
magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
(카이사르, 내란기, 3권 3:2)
Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 3권 12:7)
Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant.
(카이사르, 내란기, 3권 15:11)
Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit;
(카이사르, 내란기, 3권 16:2)
Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis.
(카이사르, 내란기, 3권 16:8)
Postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent.
(카이사르, 내란기, 3권 17:2)
Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo.
(카이사르, 내란기, 3권 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION