라틴어 문장 검색

erupit deinde seditio,. postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 364:1)
factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 164:1)
hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 332:2)
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:2)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 404:1)
suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 46:1)
vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 93:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 260:1)
Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 136)
oculos hercle ego istos, improba, ecfodiam tibi, ne me observare possis quid rerum geram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 119)
E. Neque malis neque improbis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 271)
et discipulus et magister perhibebantur improbi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 329)
Improbum istunc esse oportet hominem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 643)

SEARCH

MENU NAVIGATION