라틴어 문장 검색

posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus sustinentes capiteque eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장4)
Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit et reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit Gaditanorum murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장5)
Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:4)
non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:4)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
& vis illa tota, hoc est pondus incumbens, qua lineola EG comprimitur, est ad pondus lineolae ut ponderis incumbentis altitudo A ad lineolae longitudinem EG;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:6)
Fingamus Medium ab incumbente pondere, pro more Aeris nostri comprimi, sitque A altitudo Medii homogenei, cujus pondus adaequet pondus incumbens, & cujus densitas eadem sit cum densitate Medii compressi, in quo pulsus propagantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION