라틴어 문장 검색

Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 484:2)
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:3)
sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 78:2)
atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuvante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 455:2)
anceps igitur spes et metus miscebant animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 428:1)
vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 450:1)
In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 467:1)
quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 393:2)
Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 181:1)
diu anceps pugna stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 231:1)
consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 143:2)
ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 171:1)
repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:2)
videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem ancipitem fore et diuturnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 403:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION