라틴어 문장 검색

Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 15:1)
Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 22:1)
Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 5:1)
, inquit, "Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 3:2)
Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 4:1)
Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio πολυπραγμοσύνη, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 7:2)
Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:2)
Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 15:1)
Qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 8:4)
Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 3:1)
per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:2)
Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:1)
Quae 'bidens' est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 16:2)
̓Οπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION