라틴어 문장 검색

at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:5)
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:1)
" An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci ut, etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:1)
Arborum autem confectione omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)
Et "Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:6)
sic igitur mundum deorum domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a natura conformatum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:7)
ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:9)
Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualern hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:1)
Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:1)
Urbes vero sine hominum coetu non potuissent nec aedificari nec frequentari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:4)
ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu me invito fruare meo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:6)
Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:3)
Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum [atque explicandum] videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:1)
eademque mente P. Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem populi sensit moveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION