라틴어 문장 검색

et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:5)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:6)
verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:2)
Nunc videte, quam iniqui sint.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장43)
Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:1)
Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 1:2)
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:1)
Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:3)
Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:10)
Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:3)
Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 3:1)
Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:4)
Securitatis magna portio est nihil inique facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:1)
Heu quam dulce malum mortalibus additum vitae diras amor, cum pateat malis effugium et miseros libera mors vocet portus aeterna placidus quiete, nullus hunc terror nec impotentia procella Fortunae movet aut iniqui flamma Tonantis.
(세네카, 아가멤논 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION