라틴어 문장 검색

Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
ex quo etiam illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:5)
vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:4)
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:3)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel expectare sapienti non ferendas iniurias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:2)
nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam servire iuste.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:2)
Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:1)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:5)
nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:2)
quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:4)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
non enim sunt ii aut scientia aut arte divini, Sed superstitiosi vates inpudentesque harioli Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION