라틴어 문장 검색

si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:1)
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 41:1)
quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 44:1)
parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:1)
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:2)
quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:1)
ante palatum eorum quam os instituimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:7)
nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 117:1)
nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 211:2)
idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:1)
adiiciamus tamen eorum quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 325:2)
quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:1)
nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:2)
quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 335:2)
de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 344:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION