라틴어 문장 검색

Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:2)
Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:2)
itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:5)
Possum autem superior esse, si derexero eo omne, quod disco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:8)
multae difficultates locorum, multae temporum etiam et instructis ad voluptatem prohibentes occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:2)
Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures derigamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:1)
epulae regia instructae domo, quales fuerunt ultimae Phrygibus dapes, celebrantur:
(세네카, 아가멤논 16:11)
si bis bonis fuerit instructa, dotata est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:6)
Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 7:17)
instruit etiam quos non sibi exercet.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:7)
Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:2)
an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:2)
scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:4)
nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:2)
Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION