라틴어 문장 검색

Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:4)
nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:5)
consimili ratione necessest ventus et aër et calor inter se vigeant commixta per artus atque aliis aliud subsit magis emineatque, ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas aëris interemant sensum diductaque solvant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:5)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)
et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
et validos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saevisque magistris, qui moderarier his possent vinclisque tenere, ne quiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saevi nullo discrimine turmas, terrificas capitum quatientis undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:2)
Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 24:1)
Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi virtus deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:1)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
violatum cum se nosset multa caede pollutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:1)
Me bello e tanto digressum et caede recenti Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:3)
Minerva Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis vel armorum pro milite minatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 34:1)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION