라틴어 문장 검색

subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
Galliarum societatem Civilis arte donisque adfectabat, captos cohortium praefectos suas in civitates remittendo, cohortibus, abire an manere mallent, data potestate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장4)
esse secum veteranas cohortis, quibus nuper Othonis legiones procubuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장16)
ubi expugnata castra, deletas cohortis, pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장4)
ut virorum cantu, feminarum ululatu sonuit acies, nequaquam par a legionibus cohortibusque redditur clamor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장7)
Isdem diebus Batavorum et Canninefatium cohortis, cum iussu Vitellii in urbem pergerent, missus a Civile nuntius adsequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장1)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
emissas a Mogontiaco Batavorum cohortis, dissimulatos Civilis conatus, adsciri in societatem Germanos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장3)
non tulit Gallus misitque subsidio cohortem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장2)
caesae cohortes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul ripa aberant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장4)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)
en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel saepta ferro fameque premimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장7)
Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exercitumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro- ris suae filio, ducibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장1)
et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION