라틴어 문장 검색

Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:1)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:7)
Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 16:1)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:3)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illius legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:3)
Latos iuvenem sparsere per agros, et illud:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 16:2)
Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et verborum ambitu membra depinxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:1)
summam vero partem carchesium nominari, et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:3)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION