라틴어 문장 검색

Quid enim suscipere libentius debeo, te praesertim exigente?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 1:3)
at ego nullarum libentius memini.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:2)
Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:3)
Haec tibi exposui, primum ut ex epistula scires, quae ex oratione non poteras, deinde - nam detegam artes - ut orationem libentius legeres, si non legere tibi sed interesse iudicio videreris;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 7:1)
Illud quoque egregie, quod tam facilis tam liberalis in edendo fuisti;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 2:2)
Libentissime quidem:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:2)
Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 14:1)
A quibus libenter requisierim, cur concedant - si concedunt tamen - historiam debere recitari, quae non ostentationi sed fidei veritatique componitur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:1)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:2)
Ac per hos dies libentissime otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 4:1)
Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 1:1)
Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 1:3)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Nam et in agris magna copia est hominum et maxima in civitate, certaque spes omnes libentissime aggressuros opus omnibus fructuosum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION