라틴어 문장 검색

" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:6)
Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 207:1)
deinde sena per diem, sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit, ut per haec, quae optulerat oculis eius, cupiditatem faceret etiam ceterorum.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:4)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit;
(세네카, De Providentia, book 1 51:2)
Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 24:1)
Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.13)
Athenas perduxit, deinde torsit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.3)
Scias licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:11)
neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 8:9)
quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:6)
nostros dabit perductus in laqueos pedem?
(세네카, Thyestes 295:1)
Quo facto miles querens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium ei liberaliter optulit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION