라틴어 문장 검색

quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hane scribendi latebram parabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 5:1)
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 6:1)
Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 7:1)
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)
Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 11:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 13:1)
sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 15:1)
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:1)
eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:2)
Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:1)
Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:2)
His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 24:1)
Ita litterae perlatae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 28:2)
Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION