라틴어 문장 검색

Atque hac occasione arrepta literas misit ad maiorem et cives Londinenses per manus domini thesaurarii et magistri Braii (quem consiliarii loco habuit), quibus petebat ut ab iis mutuaretur summam quatuor mille librarum, cuius summae post varios sermones utrinque habitos dimidium tantum impetrare potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:2)
Comes autem Lincolniae rebellionis Hiberniae ut particeps fieret movebatur, non quod leviter inniteretur iis quae ibi gesta erant instar bullae fragilis evanida, sed literis a Margareta de Burgundia receptis, in cuius suppetiis auxiliaribus, atque ipsa declaratione quod in partes descendisset, plus longe ponderis erat, tum quoad famam tum quoad vires ipsas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:8)
Postquam copiae istae ex Flandria in Hiberniam venissent, et partium confidentia ex conspectu mutuo, et exercitus iusti iam in unum corpus coacti facie mirum in modum crevisset, de successu minime dubii sibi magna pollicebantur, ac secum sermonibus et colloquiis iactabant se copiis multo maioribus instructos ad regnum Henrici subvertendum proficisci quam idem Henricus ad regis Richardi regnum subvertendum fecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:23)
Verum hanc dubitationem repente eximerunt magna auxilia quae in ipso articulo huius consultationis se adiunxerant, partim literis missis excitata, partim sponte a multis regni partibus venientia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:13)
Ex quo factum est ut perpetuo inter reges Anglum et Gallum literae et nuncii volitarent, ab altero rege cupide sed candide, ab altero per simulationem super negotium pacis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:7)
Adeo ut durante Nantiae obsidione post multas retro citroque commeantes literas et nuncios, Gallus ad Henricum miserit Bernardum Daubemium, virum spectatum et eminentem, qui ab eo enixe peteret ut negotio pacis sub quacunque conditione finem imponeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:9)
Ille statim ad regem literas misit, aperte significans quale incendium obortum esset in populo, simulque petens ut rex quid fieri vellet mandaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:7)
His literis a rege acceptis, comes principales illius comitatus iusticiarios et liberos tenentes convocavit, et eos allocutus verbis aeque imperiosis ac rex scripserat (quibus nihil opus fuit, nisi quod negotium asperum infeliciter in virum etiam asperum inciderat) non solum animos eorum irritavit, sed suspicionem iniecet ex acerbitate verborum eius, quae tanquam regis ipsius verba retulerat, ipsum comitem aut auctorem fuisse aut suasorem principalem eius consilii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:9)
Et non diu post in honorem cardinalis evectus largum regi tributum ob beneficia sua rependit, regem magno cum iudicio et diligentia de rebus Italiae subinde per literas informans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:5)
Postquam autem decubuisset, ingressus est legatus Maximiliani cum literis procurationis, et astantibus multis tam viris quam foeminis primariis tibiam suam ad genu usque nudatam inter lintea nuptialia inseruit, ut caeremonia illa consummationi et cognitioni actuali aequipollere putaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:4)
14. Circa hoc tempus venerunt literae a Ferdinando et Isabella regibus Hispaniae, quae significarant debellatum iam esse cum Mauris apud Granadam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:1)
Quod facinus per se tam memorabile, Ferdinandus (cui in more erat nullam ex virtutibus suis male repraesentando obscurare) literis suis fuse admodum et magno verborum ornatu depinxerat, cum omnibus circumstantiis et religiosis ceremoniis et magnificentiis quae in receptione eius regni fuerant adhibitae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:2)
Haec in literis inserta erant, cum aliis multis caeremoniis, plenis sacrae cuiusdam ostentationis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:7)
15. Rex (qui semper in omnibus actionibus religiosis, consortio et choro eorum qui illas celebrabant se libenter adiungere consueverat, et ex genii sui inclinatione regis Hispaniae addictus erat -- pro modulo amoris quo reges alter alterum prosequi possint -- partim ob virtutes eius, partim ad potentias Gallorum libramentum ) his literis receptis statim magnates et praelatos suos qui circa urbem et aulam manebat, una cum maiore et senatu Londinensi, magna sum solennitate aedem D. Pauli adire iussit, ut ibidem declarationem a cancellario, iam cardinale facto, audirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:1)
Neque hoc non viderunt legati, sed prudente consilio satius esse duxerunt regi hoc per literas significare quam ab aula Maximiliani discedere antequam regis mentem circa hanc rem cognovissent, eo magis quod Maximilianus ipse nihil de magniloquiis suis detrehabat, sed eos responsis quae rem indies differebant detinebat, adeo ut mora iustam caussam habere viderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION