라틴어 문장 검색

Ioculare tibi videtur, et sane levi, Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.1)
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, Nequitia pariter laudat et frugalitas, Sed haec simpliciter;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Epilogus1)
Ludere me putas?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 11 2:3)
Quantum nos lusissemus risissemus studuissemus!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:5)
Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)
Aurelia ludere hominem putabat, ille serio instabat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 11:1)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 3:1)
Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum versibus ludo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 3:1)
In capite stibadium candido marmore vite protegitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:2)
ut parce custoditeque ludebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:5)
Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam aliud loquentiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:1)
Nam eloquentia vix uni aut alteri, immo - si M. Antonio credimus - nemini, haec vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:2)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
O diem - repetam enim - laetum notandumque mihi candidissimo calculo!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION