라틴어 문장 검색

Ac primo mediocria gerebat, existimans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장2)
Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장9)
Ad supervacua sudatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:1)
Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:6)
Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:2)
Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:2)
" Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:9)
Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:3)
Sed nunc supervacuum est naturae causam agere, quae non aliam voluit legem nostram esse quam suam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 11:4)
inquis, "labor frivolus et supervacuus et quem humiles causae evocaverunt, non est malus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 7:2)
Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:1)
supervacua quo redigis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:2)
Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:3)
mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:6)
Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION