라틴어 문장 검색

aut favoribus et impedimentis mediorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:4)
Etenim visio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:4)
Latio autem gravium versus terram et levium versus ambitum coeli fit per certa momenta, pro ratione corporis quod fertur, et medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:3)
Maxime vero omnium nos movit, quod si interponeretur intervallum temporis aliquod notabile inter veritatem et visum, foret ut species per nubes interim orientes et similes medii perturbationes interciperentur saepenumero, et confunderentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:11)
videntur hi motus nec sub congregatione majore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregativa media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:8)
ut in aeris media regione, cujus frigora videntur esse rejectiones naturae frigidae ex confiniis coelestium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:7)
Licet enim soni etiam in medio per ventos tanquam per undas agitentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:22)
Aliud enim medium luci convenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud virtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respective.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:3)
Per hunc motum terra stat mole sua, moventibus se extremis suis in medium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:3)
ignis per varia media permeantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:27)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
Uxores iuvenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:25)
Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:3)
At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:9)
Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION