라틴어 문장 검색

Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas inuitant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장10)
Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium obseruare, item alia militaria facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장2)
Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장20)
Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, uexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices aduerso corpore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장50)
Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장87)
Denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장5)
Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:4)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:6)
Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:4)
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:1)
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 40:9)
Atqui vivere, Lucili, militare est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION