라틴어 문장 검색

quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto deterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:2)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 27:2)
Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:1)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:2)
Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:1)
quae miscenda manu sunt, donec albescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 4:2)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:1)
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:2)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:5)
ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:2)
Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:5)
Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION