라틴어 문장 검색

Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatam beatumque praestare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:5)
et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:2)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:1)
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:6)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:4)
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:1)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
hora momentumque temporis evertendis imperiis sufficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:3)
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:4)
Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 24:9)
" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:1)
omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 31:2)
Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION