라틴어 문장 검색

et sciendum, comparationes aut pares esse, aut maiores, aut minores, aut similes, aut contra in similitudine comparatio ultro negatur, ut hoc loco, vel illic non tam praecipites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4962)
et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:1)
est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησισ dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:1)
Fidei Israel professio veluti narratio beneficiorum Dei, eius actionis in liberandum regendumque populum (cfr Dt 26,5-11) evolvitur, quam narrationem de generationein generationem populus transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:6)
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 16:1)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)

SEARCH

MENU NAVIGATION