라틴어 문장 검색

nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas in decem et septem stadia procedit, fluvio intratus, qui salebratim saxorum obicibus adfractus spumoso canescit impulsu et nec longum scopulis praecipitibus exemptus lacu conditur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:1)
hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)
psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:5)
"illius nomen vix semel tantum et sibi adscripta pagina sonat;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:6)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
bimari remittat urbe thymelen palenque doctas tepidas ad officinas citharistrias Corinthus, digiti quibus canentes pariter sonante lingua vice pectinis fatigent animata fila pulsu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:22)
"neque enim comes ire recusem, si tua cura trahat, licet ille sonantibus antris Tethyos aversae gremioque prematur aquosi Nereos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권223)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
Unde sacro Latii sonuerunt carmine montes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam1)
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae et Parnase, sonas 1;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam98)
"neque enim frustra mihi nuper honora carmina patricio pueri sonuistis in ostro, si qua salutifero gemini Chironis in antro herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis educat, Idaea profert quam Creta sub umbra dictamni florentis opem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici57)
tollunt innumeras ad astra voces Saturnalia principis sonantes et dulci dominum favore clamant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres31)
nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus99)
socius tibi grande sonabit Alcides tensoque modos mutabitur arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis19)

SEARCH

MENU NAVIGATION