라틴어 문장 검색

turres vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate numero XII facere instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:8)
Qua re cognita celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:4)
Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:1)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:4)
Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae.
(카이사르, 내란기, 1권 56:2)
Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
(카이사르, 내란기, 1권 56:5)
Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D.
(카이사르, 내란기, 1권 56:6)
Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.
(카이사르, 내란기, 1권 56:8)
Erat multo inferior numero navium Brutus;
(카이사르, 내란기, 1권 57:1)
Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt.
(카이사르, 내란기, 1권 57:4)
Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
(카이사르, 내란기, 1권 58:6)
Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur, alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 59:3)
Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
(카이사르, 내란기, 1권 60:5)
Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 61:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION