라틴어 문장 검색

ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:4)
pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:5)
In qua provincia unus comitatus, qui Hriustri vocatur, eidem datus est, ut in eum se cum rebus suis, si necessitas exigeret, recipere potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 315:3)
Quod ita factum esset, ni ducum desidia, quos Francorum exercitui praefecerat, tardius, quam rerum necessitas postulabat, is, quem ducebant, ad marcam venisset exercitus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 322:2)
At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:5)
Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:11)
Persequente autem eum patre usque ad Augustam civitatem, necessitate conpulsus venit ad patrem et in pace dimissus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:4)
At contra Ludewicus rex orientalis Liudbertum archiepiscopum Magontiae civitatis cum omnibus suffraganeis episcopis Coloniae ex altera parte Reni fluminis e regione civitatis direxit ordinare quendam Willibertum, eiusdem Colonie filium, episcopum, non elatum, non venatorem, non hypocritam, non mercenarium neque mercede conductum, sed magna coactum necessitate, omnibus aecclesiasticis disciplinis preditum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:4)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Me decuit cogente lupo quecunque fateri.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:9)
Mula rapit cursum, nam mulam mulio cogit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:1)
ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi.
(아풀레이우스, 변명 52:15)
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
(아풀레이우스, 변명 65:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION