라틴어 문장 검색

pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:7)
Maximeque neruis et articulis malagma conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 30:1)
Acopa quoque utilia neruis sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 1:1)
Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, paribus portionibus inter se mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:2)
item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:3)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:4)
multorum etiam nerui distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:7)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:4)
Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 26:1)
Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:3)
Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:3)
si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Polyidi sphragidem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:4)
Alexandrinum quoque uiride neruis idoneum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:5)
Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION