- 문장 검색

라틴어 문장 검색

quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:5)
quorum omnium voltus, voces, motus statusque mutantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:7)
id in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:2)
status incessus, sessio accubitio, vultus oculi manuum motus teneat illud decorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:6)
Atque utinam res publica stetisset, quo coeperat, statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:1)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiamsi referre gratiam non potest, habere certe potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:6)
sed si res in contentionem veniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:3)
statu- isses ante oculos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:3)
Quis neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci gestum et venustatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:1)
Nihil est facilius, quam amictum imitari alicuius aut statum aut motum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:1)
Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde abhorreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:3)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
Sin autem reprimendi, de incerto statu for- tunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de periculo commonendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:4)
ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION