라틴어 문장 검색

Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장2)
itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장8)
At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장23)
28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장1)
quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장3)
Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장117)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장268)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장269)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamvis in ea multum antiqui variarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장31)
— Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium vehementer, ne torpeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장33)
rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장4)
Si id nimium supercrevit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장61)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장9)
Ibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장332)

SEARCH

MENU NAVIGATION