라틴어 문장 검색

quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 51:1)
iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 86:1)
horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 247:1)
inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 372:1)
Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 382:1)
iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 83:3)
sabinum advenam, principem nobilitatis vestrae, seu Attium Clausum seu Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 95:1)
Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)
circumstare sellam omnis nobilitas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:2)
nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 202:3)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:2)
medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus, et quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum in imperio positus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 10:2)
cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 32:1)
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 539:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION