라틴어 문장 검색

Nonne vobis videntur membra huius descriptionis ex uno fonte manasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:7)
— O Dionyse Pater optime vitisator, Semela *Genitus Euhia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 11:3)
Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
Nonne hi, si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:3)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)
Nonne superfusis collectum cornibus hostem In medium dabimus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:20)
Nonne iuvat pulsum bellis cessisse, nec istud Prospectasse nefas, spumantes caede catervas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:39)
Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII4)
Mutari melius tauro, pater optime divum, Tunc poteras, Io cum tibi vacca fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXX Europe picta1)
pater optime mira laus, cum et patrem et optimum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5542)
et in Capitolio fuit clipeus consecratus, cui inscriptum erat 'genio urbis Romae, sive mas sive femina'. et pontifices ita precabantur 'Iuppiter optime maxime, sive quo alio nomine te appellari volueris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3514)
ubi aes optime fusum, sicut et apud Corinthum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4664)

SEARCH

MENU NAVIGATION