라틴어 문장 검색

Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:3)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:1)
Non erat is populus, quem pax tranquilla iuvaret, Quem sua libertas immotis pasceret armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:9)
Utque ferae tigres numquam posuere furorem, Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur, Altus caesorum pavit cruor armentorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:19)
Non pabula tellus Pascendis submittit equis, non proserit ullam Flava Ceres segetem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:4)
Libycas, en, nobile corpus, Pascit aves nullo contectus Curio busto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:58)
Sic fatus, ab alto Aggere iam tepidae sublato fune favillae, Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:35)
Non spuma canum, quibus unda timori est, Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae Defuit, et cervi pasti serpente medulla:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:22)
Sed rapidus Titan, ponto sua lumina pascens, Aequora subduxit zonae vicina perustae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:74)
Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque Credimus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION