라틴어 문장 검색

haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장7)
sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장34)
ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장36)
ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장11)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 105:3)
Nam si servo, quominus in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent.
(세네카, 행복론, Liber III 81:3)
non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 302:1)
Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION