라틴어 문장 검색

in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
postremo imperavi egomet mihi omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:4)
num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:2)
id enim postulas et, si hic ordo [sibi] placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 20:3)
Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 27:5)
Habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:8)
eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:2)
Zeno autem, ut iam ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:1)
Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:4)
In quo si mihi esset optemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:4)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)
Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:3)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)
Horum tamen trium praestantissimum est appetitum optemperare rationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION