라틴어 문장 검색

utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:5)
nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:3)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:5)
Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:6)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)
potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:1)
tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:3)
Itaque, cum et invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:2)
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis et contentio probatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:2)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
cum aut docendus is est aut dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam deducendum est);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:7)
illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse conflatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:6)
Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:1)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION