라틴어 문장 검색

mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:3)
quicquid ludorum seges Arabesque odoris quicquid arboribus legunt conferte in aras, pinguis exundet vapor, populea nostras arbor exornet comas, te ramus oleae fronde gentili tegat, Theseu;
(세네카, Hercules Furens 13:8)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
exposita rostris capita caesorum patres videre maesti, flere nec licuit suos, non gemere dira tabe polluto foro, stillante sanie per putres vultus gravi.
(세네카, 옥타비아 8:8)
alta turpis est plaga sanies profusa.
(세네카, 오이디푸스 2:29)
odore crinis sparsus Assyrio vacet, sic temere iactae.
(세네카, 파이드라 5:19)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
odore sentit, paret et tacito locum rostro pererrat;
(세네카, Thyestes 512:1)
Que quanto plus tanguntur, tanto magis dant odorem suum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:8)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a9)
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, pampineus nosti quam sit amarus odor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b6)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)
Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
halant rura rosis, indiscriptosque per agros fragrat odor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
"raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci monstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram, irritant acuuntque famem portantque rapinae in vultu speciem, patulo ieiunia rictu fallentes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 158)

SEARCH

MENU NAVIGATION