라틴어 문장 검색

Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret-- nam verae ad Hiempsalem referebantur--ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장5)
ipse ex flumine, quam proximam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장7)
Ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장11)
Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장1)
Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장4)
Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장5)
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:2)
Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:8)
Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:3)
Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:1)
Vitem laudamus, si fructu palmites onerat, si ipsa pondere ad terram eorum, quae tulit, adminicula deducit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:2)
Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:3)
non magis produci quam contrahi potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:4)
Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 7:1)
Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION