라틴어 문장 검색

iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
quarum nos una res quaelibet nihil intermittentes fatigaret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:3)
illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 409:1)
sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:3)
dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 14:1)
haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva diducendo consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 327:1)
quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:2)
his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:1)
nec minus evitanda est immodica eius , ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:4)
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:1)
nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:2)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
praeterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 230:3)
), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 276:2)
nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION